SC - Beef Stew With Vegetables!!!

Thomas Gloning gloning at Mailer.Uni-Marburg.DE
Fri Mar 3 19:27:27 PST 2000


<< I want the recipe!!!!!!! >>

"De carnibus uero uaccinis uaporatas factas et in sodinga coctas
utendum, etiam et in iuscello, ut prius expromatas una unda
mittat, et sic in nitida aqua, quantum ratio poscit, coquantur, ut non
addatur aqua, et cum cocta fuerit caro, mittis acetum acerrimum quantum
media bucula, et mittis capita porrorum et puledium modicum,
apii radicis uel finiculum, et coquat in una hora, et sic addis mel
quantum medietatem de aceto uel quis dulcedinem habere uoluerit,
et sic coquat lento foco agetando ipsa olla frequenter manibus,
et bene ius cum carne ipsa temperetur, et sic teri: piper grana L,
costo et spicanardi per singula quantum medietatem solidi, et cariofili
quantum pinsat tremissis I. ista omnia simul trita bene in mortario
fictile addito uino modico, et cum bene tribulatum fuerit, mittis in
olla et agetas bene ita, ut, antequam tollatur de foco, modicum sentiat
et remittat in ius uirtutem suam. ubi tamen fuerit mel aut sapa uel
carenum,
unum de ipsis, sicut superius contenit, mittatur, et in bucculare
non coquat, sed in olla fictile meliorem saporem facit."
(Source: Anthimus: De observatione ciborum ad Theodoricum regem
Francorum epistula, ed. Eduard Liechtenhan, Berlin 1963, p. 4f., =
Corpus medicorum latinorum VIII/1)

Looking forward to monday (too),
Thomas


More information about the Sca-cooks mailing list