[Sca-cooks] Need Platina recipe -- in Latin

Robert Downie rdownie at mb.sympatico.ca
Wed Apr 14 19:07:10 PDT 2004


Robin Carroll-Mann wrote:

>   I need a copy of the recipe for Catalan Mirrauste, IN
> LATIN.

Here it is :-)
Faerisa

Mirause Catellonicum

Catellani gens quidem lauta et quae ingenio ac corpore Italicae sollertie haud
multum dissimilis habetur obsonium, quod mirrause illi vocant, sic condiunt:
capos aut pullastras aut pipiones bene exenteratos et lotos in veru collocant,
volvuntque ad focum tantisper quod semicocti fuerint.  Inde exemptos ac
tessellatim divisos in ollam indunt.  Amygdalas deinde tstas sub cinere calido
abterasque lineo panno terunt.  His buccellas aliquot panis subtosti addunt
mixtaque cum aceto et iure per cribrum setaceum transmittunt.  Posita in ollam
haec omnia insparsaque cinnamo gingiberi ac saccharo multo tandiu effervere simul
in carbonibus procul a flamma lento igne permittunt, quod ad iustam cocturam
pervenerit, miscendo semper cum cochleari ne seriae adhaereant.  oc nihil suavius
cum Valiscara meo edisse me memini.  Multi est alimenti, tarde concoquitur, hepar
et renes concalefacit, corpus obesat, venerem ciet.




More information about the Sca-cooks mailing list