[Sca-cooks] Need Platina recipe -- in Latin

Robert Downie rdownie at mb.sympatico.ca
Wed Apr 14 19:18:05 PDT 2004


Dang, I hit send before final proofreading!  Ignore the last post, It had 6 spelling
mistakes!
Faerisa

Mirause Catellonicum

Catellani gens quidem lauta et quae ingenio ac corpore Italicae sollertiae haud
multum dissimilis habetur obsonium, quoad mirrause illi vocant, sic condiunt:
capos aut pullastras aut pipiones bene exenteratos et lotos in veru collocant,
volvuntque ad focum tantisper quoad semicocti fuerint.  Inde exemptos ac
tessellatim divisos in ollam indunt.  Amygdalas deinde tostas sub cinere calido
abstersasque lineo panno terunt.  His buccellas aliquot panis subtosti addunt
mixtaque cum aceto et iure per cribrum setaceum transmittunt.  Posita in ollam
haec omnia insparsaque cinnamo gingiberi ac saccharo multo tandiu effervere simul
in carbonibus procul a flamma lento igne permittunt, quoad ad iustam cocturam
pervenerit, miscendo semper cum cochleari ne seriae adhaereant.  Hoc nihil suavius
cum Valiscara meo edisse me memini.  Multi est alimenti, tarde concoquitur, hepar
et renes concalefacit, corpus obesat, venerem ciet.




More information about the Sca-cooks mailing list