[Sca-cooks] Médiévales, N°5, 1983. Nourritures / 15th century recipe

emilio szabo emilio_szabo at yahoo.it
Thu Oct 8 10:13:27 PDT 2009



http://www.persee.fr/web/revues/home/prescript/issue/medi_0751-2708_1983_num_2_5


In one of these articles (Toussaint-Samat), there is a 15th "original recipe": "De modo faciendi Tortellos assisianos", Tortelli from Assisi.


Here we go:


"De modo faciendi Tortellos assisianos

Recipe carnes porci masculi pingnes et macre videlicet de 
ventrescha et cossa, et elixa bene et bacte cum cultello minutatim; et 
recipe emule et erbelle vel grele (?) elixate et bene pistate. Et recipe 
ova debactuta; et omnia supra dicta misce simul in catino cum pauco 
sale, saffarano et bonis speciebus; et fac misturam non morbidam 
sed aliqualiter spissam et misce bene.

Et recipe farinam stacciatam super tabulam ligniam, et recipe de 
dicta mistura cum digitis vel cocleare, et involve super dictam farinam 
et fac formas sicut digiti manus longi de tota mistura, videlicet sero 
pro mane et mane pro sero ut bene firmentur.

Modus coquendi eos. Recipe brodium grassum pullorum vel vitelli 
dum bene bullit et mitte intus dictos tortellos et subito extrahe quia 
subito cocti sunt et mitte in parassidibus et desuper de dicto brodio 
et cum bonis speciebus, et da ad comedendum.

Et si vis facere pizzam ex dicta mistura, fac sine emula et magis 
morbida cum ovis et lactata in techia, et coque cum admigdalis mundis, 
uvis passis et speciebus desuper."


E.



      


More information about the Sca-cooks mailing list